EDMUNDUS II cognom Lorica ferrea

EDMUNDUS II cognom Lorica ferrea
EDMUNDUS II. cognom. Lorica ferrea
Angliae Rex, fil. Ethelredi Regis mortuâ matre a Londinensibus. Rex salutatur. Pars Canutum Danum Regem elegêrunt: quem saepius victum victoremque demum singulati certamine Edmundus prostratum consortem inperii fecit. Tandem ab Edrico quodam, ignito ferro in anum adacto, occisus, A. C. 1017. caputque eius ad Canutum delatum est. Eadmundus Saxonice dicitur, i. e. felix pax, nam Ead, vel Eadig est felix: Mundi autem pacem significasse ostendit leguleiorum vocabulum Mundbrcch; i. e. pacis violatio. Sic Aelmund tota pax, Ethelmund nobilis pax, etc. Quidam vero Mund aiunt esse Mouth, ut Phar amund, true-mouth. Camden.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”